- CAPTIVI
- CAPTIVIolim nulli in bellis, exceptis Mulieribus et parvulis, quibus ipse Deus, etiam post pacem oblatam et repudiaram, parci iussit; extra paucas gentes speciali iure exceptas, adversus quas quod erat bellum, non erat hominum, sed Dei, atque ita appellabatur. Unde phrasim illam Hebr. Non reliquit mingentem ad parietem, 1. Regum, c. 16. v. 11, alibique, interpretantur non pauci, Exscindam omnem marem, uti infra latius videbimus. Et cum Syros aliquot in Samaria haberet captivos, miraculô illuc ductos, Iehoramus Rex Israelis, rogavit Elisaeum Prophetam 2. Regum, c. 6. v. 21. an eos percuteret, cui Propheta, Non percuties: quos cepisti gladiô tuô et arcu tuô, tu percutis. Quem locum sic explicat Iosephus, Archaeolog. l. 9. c. 2. ut vetaret hosce occidi Propheta; τούς δὲ νόμῳ ληφθέντας πολέμου, ἀποκτείνειν δίκαιον, Captos vero iure belli, iniustum non esse occidere, verbis illis innueret. Coeterum idem, ubi sensa Legum sacrarum de militia tradit, l. 4. c. 8. Κρατήσαντις, inquit, τῇ μάχῃ τοὺς ἀντιταξαμεν´ους κτείνατε, τοὺς δ᾿ ἄλλους εἰς τὸ τελεῖν ἡμῖν φόρους σώζετε. Victores in praelio facti eos qui in adversa acie steterunt, (h. e. qui se dedere noluerunt;) caedite. Coeteros, ut tributa vobis solvant, servate. Ubi tamen excipit septem populos Cananaeos, una cum Amalekitis, cum totis familiis suis internecioni devotos. Postquam itaque in devictos seu praeliô seu obsidione hostes esset saevitum, personae, quibus parcitum est, ut captivi, in servitutem redacti pars praedae erant, quae sic tota in Victorum dominium iure belli transibat. Atque, ut pace empti, sic bellô capti servi fiebant et pro dominantium libitu in posterum vivere tenebantur. Qui mos passim, tam in Oriente, quam in Occidente, invaluit; primô eius auctore Nimrodô, ut infra videbimus voce Servi. Sed inter Christianos charitatis causa iam diu abolitus; apud quos redemptionis pretium praestitui consuevit, uti etiam apud Muhametanos, ubi Muhametanum ceperint, etc. Qua de re vide Io. Seldenum de Iure Nat. et Gent. iuxta Disciplin. Ebraeo, l. 6. c. 16. Alberic. Gentilem de Iure Belli l. 2. c. 16. et Hug. Grotium de Iure Belli ac Paeis l. 3. c. 7. et 11. De captivis vero sub corona venditis, Liv. l. 21. c. 51. uti de Captivis redimendis, apud Hebraeos infra voce Redemptio; de iisdem, in Eccles. Roman. ac Confraternitatibus hanc in rem institutis, infra Confalonis Societas. De eo, cuius erat Captivos suscipere in Aula Constantinopolitana, voce Protecdicus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.